

Liber Numeri*
Caput 20: Versus 1
Veneruntque filii,etc.[ISID., in Num., tom. 5.]Tricesima tertia mansio est in deserto Sin: haec est Cades. Sin autem interpretatur sancta, per antiphrasin: sicut dicitur lucus cum minime luceat; vel bellum, cum sit horridum. In hac mansione Maria moritur et sepelitur, quae significat prophetiam mortuam, sicut Moyses et Aaron legis et sacerdotii finem, qui non valent ad terram promissionis pervenire, nec populum de solitudine hujus mundi educere, quod facit solus Jesus, id est, Salvator Dei filius.Percutiens virga.[AUG., quaest. 35.]Quia de petra aqua educta est, etc., usque ad duo enim ligna sunt crux.